monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 60
Duorum quoque regum cor erit ut male faciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus. Et revertetur in terram suam cum multis opibus. Nulli dubium est quin Antiochus pacem cum Ptolemaeo fecerit, et inierit cum eo convivium, et dolos machinatus sit, et nihil profecerit: quia regnum eius non potuerit obtinere, sed a militibus Ptolemaei eiectus sit.